Date published 

 

leer libro PDF Historia de un alma Teresa de Lisieux,. Por instrucciones de la Madre Priora del convento Carmelita de Lisieux, Santa Teresita del Niño Jesús. Get Free Historia De Un Alma Manuscritos Autobiograficos De Santa Teresa De Lisieux MS Word [PDF], it is not hard to honestly observe the way great need of. Historia de Un Alma (Spanish Edition) [Santa Teresa Del Nino Jesus] on descargar en forma de un libro electr nico: pdf, kindle ebook, ms palabra.

Author:ENRIQUETA RIGGLEMAN
Language:English, Spanish, German
Country:Kazakhstan
Genre:Business & Career
Pages:273
Published (Last):27.12.2015
ISBN:679-9-71735-588-5
Distribution:Free* [*Registration needed]
Uploaded by: JANINA

64745 downloads 182100 Views 38.62MB PDF Size Report


Historia De Uma Alma Pdf

Historia De Un Alma Autobiograf - [FREE] HISTORIA DE UN ALMA AUTOBIOGRAF Descarga. “Historia de un alma” en versión PDF. Descarga. A História de uma Alma - PDF Leya. aracer.mobi Views. 5 years ago. Jorge, · Casa, · Mota, · Lobo, · Edite, · Quinta, · Homem, · Ainda, · Aqui, · Mulher, · Alma. PDF. Read Download Online La Historia De Todos By Fernando D Agrazo. . Crow Indian Recipes and Herbal Medicines (At Table) by Alma.

Conformidad con la Voluntad de Dios S. El Abandono a la Divina Providencia P. Gaetano M. Si Quieres Venirte Conmigo S. Alfonso M. Carta Circular a los Amigos de la Cruz S. Arte de Bien Morir S. Tratado del Amor de Dios S. Libro de la Escala Espiritual S.

Cui uidelicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae uitae abbas et presbyter Ediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis ecclesiae cathedram condignis gradu actibus seruat.

Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui conditoris uacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hoc creber ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis inmergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse uidebatur, psalmis uel precibus insistere, fixusque manere, ascendente aqua fluminis usque ad lumbos, aliquando et usque ad collum; atque inde egrediens ad terram, numquam ipsa uestimenta uda atque algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur.

Fuit autem temporibus Coenredi, qui post Aedilredum regnauit, uir in laico habitu atque officio militari positus; sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens. Ammonebat ergo illum sedulo, ut confiteretur, et emendaret, ac relinqueret scelera sua, priusquam subito mortis superuentu tempus omne paenitendi et emendandi perderet.

Uerum ille, frequenter licet admonitus, spernebat uerba salutis, seseque tempore sequente paenitentiam acturum esse promittebat. Haec inter tactus infirmitate, decidit in lectum, atque acri coepit dolore torqueri. Ad quem ingressus rex, diligebat enim eum multum, hortabatur, ut uel tunc, antequam moreretur, paenitentiam ageret commissorum. At ille respondit, non se tunc uelle confiteri peccata sua, sed cum ab infirmitate resurgeret; ne exprobrarent sibi sodales, quod timore mortis faceret ea, quae sospes facere noluerat; fortiter quidem, ut sibi uidebatur, locutus, sed miserabiliter, ut post patuit, daemonica fraude seductus.

Receperunt codicem, neque aliquid mihi dicebant. Tum subito superuenit exercitus malignorum et horridorum uultu spirituum, domumque hanc et exterius obsedit, et intus maxima ex parte residens impleuit. Tunc ille, qui et obscuritate tenebrosae faciei, et primatu sedis maior esse uidebatur eorum, proferens codicem horrendae uisionis, et magnitudinis enormis, et ponderis pene inportabilis, iussit uni ex satellitibus suis mihi ad legendum deferre. Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris.

De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent.

Quod autem codices diuersos per bonos siue malos spiritus sibi uidit offerri, ob id superna dispensatione factum est, ut meminerimus facta et cogitationes nostras non in uentum diffluere, sed ad examen summi Iudicis cuncta seruari; et siue per amicos angelos in fine nobis ostendenda, siue per hostes.

Quod uero prius candidum codicem protulerunt angeli, deinde atrum daemones; illi perparuum, isti enormem; animaduertendum est, quod in prima aetate bona aliqua fecit, quae tamen uniuersa praue agendo iuuenis obnubilauit. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem uitam conuerti ammonebatur.

Et quamuis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter ob necessitatem operum ipsius exteriorum; erat enim fabrili arte singularis. Seruiebat autem multum ebrietati, et ceteris uitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia, audiendumque cum fratribus uerbum uitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia, qui non uult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci.

O quam grandi distantia diuisit Deus inter lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro ueritate, uidit caelos apertos, uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit. At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius; uidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed uiuentibus, qui haec cognouissent, causam salutis sua perditione relinqueret.

Factum est hoc nuper in prouincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos ad agendam et non differendam scelerum suorum paenitudinem prouocauit.

Apuntes 29 mayo historia aracer.mobi | Alma Valencia - aracer.mobi

Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat! Siquidem Adamnan, presbyter et abbas monachorum, qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, uenisset ad Aldfridum, regem Anglorum, et aliquandiu in ea prouincia moratus uideret ritus ecclesiae canonicos; sed et a pluribus, qui erant eruditiores, esset solerter admonitus, ne contra uniuersalem ecclesiae morem uel in obseruantia paschali, uel in aliis quibusque decretis cum suis paucissimis et in extremo mundi angulo positis uiuere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea, quae uiderat et audierat in ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret.

Erat enim uir bonus, et sapiens, et scientia scripturarum nobilissime instructus. Qui cum domum redisset, curauit suos, qui erant in Hii, quiue eidem erant subditi monasterio, ad eum, quem cognouerat, quemque ipse toto ex corde susceperat, ueritatis callem perducere, nec ualuit. Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit.

Qui cum celebrato in Hibernia canonico pascha, ad suam insulam reuertisset, suoque monasterio catholicam temporis paschalis obseruantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere, quod conabatur, posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo. Diuina utique gratia disponente, ut uir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad uitam raperetur aeternam, quam redeunte tempore paschali, grauiorem cum eis, qui eum ad ueritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.

Scripsit idem uir de locis sanctis librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum uenerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas maris insulas adierat; patriamque nauigio reuertens, ui tempestatis in occidentalia Brittaniae litora delatus est; ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus; adeo ut, quaeque ille se in locis sanctis memoratu digna uidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curauerit.

Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus.

Scriptor quoque ipse multis ab ea muneribus donatus patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor. Haec spelunca tota interius pretioso marmore tecta supra locum, ubi Dominus natus specialius traditur, sanctas Mariae grandem gestat ecclesiam. Hanc Constantinus imperator, eo quod ibi crux Domini ab Helena matre reperta sit, magnifico et regio cultu construxit. Dehinc ab occasu Golgothana uidetur ecclesia, in qua etiam rupis apparet illa, quae quondam ipsam adfixo Domini corpore crucem pertulit, argenteam modo pergrandem sustinens crucem, pendente magna desuper aerea rota cum lampadibus.

Infra ipsum uero locum dominicae crucis, excisa in petra crypta est, in qua super altare pro defunctis honoratis sacrificium solet offerri, positis interim in platea corporibus. Huius quoque ad occasum ecclesiae, Anastasis, hoc est resurrectionis dominicae rotunda ecclesia, tribus cincta parietibus, XII columnis sustentatur, inter parietes singulos latum habens spatium uiae, quae tria altaria in tribus locis parietis medii continet, hoc est australi, aquilonali, et occidentali.

Huius in medio monumentum Domini rotundum petra excisum est, cuius culmen intrinsecus stans homo manu contingere potest, ab oriente habens introitum, cui lapis ille magnus adpositus est; quod intrinsecus ferramentorum uestigia usque in praesens ostendit.

Historia de una alma: Memorias íntimas y de historia contemporanea, escritas

Nam extrinsecus usque ad culminis summitatem totum marmore tectum est. Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem. Lapis, qui ad ostium monumenti positus erat, nunc fissus est; cuius pars minor quadratum altare ante ostium nihilominus eiusdem monumenti stat; maior uero in orientali eiusdem ecclesiae loco quadrangulum aliud altare sub linteaminibus exstat.

Color autem eiusdsm monumenti et sepulchri albo et rubicundo permixtus uidetur. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas; in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas. Interior namque domus propter dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit; altare ad orientem habens angusto culmine protectum, in cuius medio ultima Domini uestigia, caelo desuper patente, ubi ascendit, uisuntur.

Quae cum cotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eandemque adhuc speciem ueluti inpressis signata uestigiis seruat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad ceruicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trocleis magna lampade, totaque die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et conpunctione pauefacere dicitur.

In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.

De situ etiam Chebron et monumentis patrum ita scribit:— Chebron quondam ciuitas et metropolis regni Dauid, nunc ruinis tantum, quid tunc fuerit, ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in ualle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus uersis ad Aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat.

Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur. Mamre collis mille passibus a monumentis his ad Boream, herbosus ualde et floridus, campestrem habens in uertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est. Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit.

Plura uoluminis illius, siqui scire delectat, uel in ipso illo uolumine, uel in eo, quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat. Huius regni principio antistes Occidentalium Saxonum Haeddi caelestem migrauit ad uitam.

Bonus quippe erat uir, ac iustus, et episcopalem uitam siue doctrinam magis insito sibi uirtutum amore quam lectionibus institutus exercebat. Denique reuerentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc diaconus siue monachus fuit, referre est solitus, quod in loco, quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum sint patrata miracula, hominesque prouinciae illius solitos ablatum inde puluerem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum siue aspersionem multis sanitatem egrotis et hominibus et pecoribus conferre; propter quod frequenti ablatione pulueris sacri fossa sit ibidem facta non minima.

Quo defuncto, episcopatus prouinciae illius in duas parrochias diuisus est.

Disclaimer

Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis IIII strenuissime praefuit; ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia scripturarum sufficienter instructi. Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote uir undecumque doctissimus; nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus.

Quo defuncto, pontificatum pro eo suscepit Fortheri, qui usque hodie superest; uir et ipse in scripturis sanctis multum eruditus. Quibus episcopatum administrantibus statutum est synodali decreto, ut prouincia Australium Saxonum, quae eatenus ad ciuitatis Uentanae, cui tunc Danihel praeerat, parrochiam pertinebat, et ipsa sedem episcopalem, ac proprium haberet episcopum; consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur Selaseu; quo defuncto, Eolla suscepit officium pontificatus.

Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessauit. Nam uenit Romam, ibique adtonsus, pontificatum habente Constantino, ac monachusfactus, ad limina apostolorum, in precibus, ieiuniis, et elimosynis usque ad diem permansit ultimum; succedente in regnum Ceolredo filio Aedilredi, qui ante ipsum Coinredum idem regnum tenebat.

Uenit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus.

Qui pari ductus deuotione mentis, reliquit uxorem, agros, cognatos, et patriam propter Christum, et propter euangelium, ut in hac uita centuplum acciperet, et in saeculo uenturo uitam aeternam.

Et ipse ergo, ubi ad loca sancta Romam peruenerunt, adtonsus, et in monachico uitam habitu conplens, ad uisionem beatorum apostolorum in caelis diu desideratam peruenit. Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum; corpusque eius loculo inditum, perlatum est in monasterium ipsius, quod dicitur Inhrypum, et iuxta honorem tanto pontifici congruum in ecclesia beati apostoli Petri sepultum.

De cuius statu uitae, ut ad priora repedantes, paucis, quae sunt gesta, memoremus, cum esset puer bonae indolis, atque aetatem moribus transiens, ita se modeste et circumspecte in omnibus gereret, ut merito a maioribus quasi unus ex ipsis amaretur, ueneraretur, amplecteretur, ubi XIIIIum aetatis contigit annum, monasticam saeculari uitam praetulit. Quod ubi patrisuo narrauit, iam enim mater obierat, libenter eius uotis ac desideriis caelestibus adnuit, eumque coeptis insistere salutaribus iussit.

Uenit ergo ad insulam Lindisfarnensem, ibique monachorum famulatui se contradens, diligenter ea, quae monasticae castitatis ac pietatis erant, et discere curabat et agere. Et quia acris erat ingenii, didicit citissime psalmos, et aliquot codices; necdum quidem adtonsus, uerum eis, quae tonsura maiores sunt, uirtutibus, humilitatis et oboedientiae, non mediocriter insignitus; propter quod et a senioribus et coaetaneis suis iusto colebatur affectu. In quo uidelicet monasterio cum aliquot annos Deo seruiret, animaduertit paulatim adulescens animi sagacis, minime perfectam esse uirtutis uiam, quae tradebatur a Scottis, proposuitque animo uenire Romam, et qui ad sedem apostolicam ritus ecclesiastici siue monasteriales seruarentur, uidere.

Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant.

At ille confestim ueniens ad reginam Eanfledam, quia notus erat ei, eiusque consilio ac suffragiis praefato fuerat monasterio sociatus, indicauit ei desiderium sibi inesse beatorum apostolorum limina uisitandi; quae delectata bono adulescentis proposito, misit eum Cantiam ad regem Erconberctum, qui erat filius auunculi sui, postulans, ut eum honorifice Romam transmitteret.

Quo tempore ibi gradum archiepiscopatus Honorius, unus ex discipulis beati papae Gregorii, uir in rebus ecclesiasticis sublimiter institutus seruabat.

Visor de obras.

Ubi cum aliquandiu demoratus adulescens animi uiuacis diligenter his, quae inspiciebat, discendis operam daret, superuenit illo alius adulescens, nomine Biscop, cognomento Benedictus, de nobilibus Anglorum, cupiens et ipse Romam uenire; cuius supra meminimus.

Huius ergo comitatui rex sociauit Uilfridum, utque illum secum Romam perduceret, iussit. Qui cum Lugdunum peruenissent, Uilfrid a Dalfino ciuitatis episcopo ibi retentus est, Benedictus coeptum iter nauiter Romam usque conpleuit. Delectabatur enim antistes prudentia uerborum iuuenis, gratia uenusti uultus, alacritate actionis, et constantia ac maturitate cogitationis. Unde et omnia, quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat; et insuper offerebat, ut, si uellet, partem Galliarum non minimam illi regendam committeret, ac filiam fratris sui uirginem illi coniugem daret, eumque ipse loco adoptiui semper haberet.

At ille gratias agens pietati, quam erga eum, cum esset peregrinus, habere dignaretur, respondit propositum se magis alterius conuersationis habere, atque ideo, patria relicta, Romam iter agere coepisse. Quibus auditis antistes misit eum Romam, dato duce itineris, et cunctis simul, quae necessitas poscebat itineris, largiter subministratis; obsecrans sedulo, ut, cum patriam reuerteretur, per se iter facere meminisset.

Ueniens uero Romam, et orationibus ac meditationi rerum ecclesiasticarum, ut animo proposuerat, cotidiana mancipatus instantia, peruenit ad amicitiam uiri sanctissimi ac doctissimi, Bonifatii uidelicet archidiaconi, qui etiam consiliarius erat apostolici papae; cuius magisterio IIII euangeliorum libros ex ordine didicit, computum paschae rationabilem, et alia multa, quae in patria nequiuerat, ecclesiasticis disciplinis accommoda, eodem magistro tradente percepit; et cum menses aliquot ibi studiis occupatus felicibus exegisset, rediit ad Dalfinum in Galliam, et III annos apud eum commoratus, adtonsus est ab eo, et in tanto habitus amore, ut heredem sibi illum facere cogitasset.

Sed ne hoc fieri posset, antistes crudeli morte praereptus est, et Uilfrid ad suae potius, hoc est Anglorum, gentis episcopatum reseruatus. Namque Baldhild regina missis militibus episcopum iussit interfici; quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere.

Sed hunc ubi peregrinum atque oriundum de natione Anglorum cognouere carnifices, pepercere illi, neque eum trucidare cum suo uoluere pontifice. At ille Brittaniam ueniens, coniunctus est amicitiis Alchfridi regis, qui catholicas ecclesiae regulas sequi semper, et amare didicerat. Unde et ille, quia catholicum eum esse conperiit, mox donauit terram X familiarum in loco, qui dicitur Stanford, et non multo post monasterium XXX familiarum in loco, qui uocatur Inhrypum; quem uidelicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur.

Uerum quia illi postmodum optione data maluerunt loco cedere, quam pascha catholicum, ceterosque ritus canonicos iuxta Romanae et apostolicae ecclesiae consuetudinem recipere, dedit hoc illi, quem melioribus inbutum disciplinis ac moribus uidit. Quo in tempore, ad iussionem praefati regis presbyter ordinatus est in eodem monasterio ab Agilbercto episcopo Geuissorum, cuius supra meminimus, desiderante rege, ut uir tantae eruditionis ac religionis sibi specialiter indiuiduo comitatu sacerdos esset, ac doctor.

Quem non multo post, detecta et eliminata, ut et supra docuimus, Scottorum secta, Galliam mittens, cum consilio atque consensu patris sui Osuiu, episcopum sibi rogauit ordinari, cum esset annorum circiter XXX, eodem Agilbercto tunc episcopatum agente Parisiacae ciuitatis; cum quo et alii XI episcopi ad dedicationem antistitis conuenientes, multum honorifice ministerium impleuerunt.

Quo adhuc in transmarinis partibus demorante, consecratus est in episcopatum Eboraci, iubente rege Osuio, Ceadda uir sanctus, ut supra memoratum est, et tribus annis ecclesiam sublimiter regens, dehinc ad monasterii sui, quod est in Lastingai, curam secessit, accipiente Uilfrido episcopatum totius Nordanhymbrorum prouinciae. Qui deinde regnante Ecgfrido, pulsus est episcopatu, et alii pro illo consecrati antistites, quorum supra meminimus; Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit; et quod postmodum Uilbrord, reuerentissimus Christi pontifex, in magna deuotione conpleuit, ipse primus ibi opus euangelicum coepit.

Ibi ergo hiemem cum noua Dei plebe feliciter exigens, sic Romam ueniendi iter repetiit; et ubi causa eius uentilata est, praesente Agathone papa et pluribus episcopis, uniuersorum iudicio absque crimine accusatus fuisse, et episcopatu esse dignus inuentus est. Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat.

Uectae quoque insulae uerbi ministros destinauit; et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit. Sed post V annos denuo accusatus, ab eodem ipso rege et plurimis episcopis praesulatu pulsus est; ueniensque Romam, cum praesentibus accusatoribus acciperet locum se defendendi, considentibus episcopis pluribus cum apostolico papa Iohanne, omnium iudicio probatum est accusatores eius non nulla in parte falsas contra eum machinasse calumnias; scriptumque a praefato papa regibus Anglorum Aedilredo et Aldfrido, ut eum in episcopatum suum, eo quod iniuste fuerit condemnatus, facerent recipi.

Iuuit autem causam absolutionis eius lectio synodi beatae memoriae papae Agathonis, quae quondam ipso praesente in urbe atque in eodem concilio inter episcopos residente, ut praediximus, acta est. Quod ubi lectum est, stupor adprehendit audientes; et silente lectore coeperunt alterutrum requirere, quis esset ille Uilfridus episcopus. Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato.

Sic delatus in Maeldum ciuitatem Galliae IIII diebus ac noctibus quasi mortuus iacebat, halitu tantum pertenui, quia uiueret, demonstrans. Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit; apertisque oculis uidit circa se choros psallentium simul et flentium fratrum; ac modicum suspirans interrogauit, ubi esset Acca presbyter; qui statim uocatus intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus.

Lectis autem epistulis, quas ab apostolico papa aduexerat, Berctuald archiepiscopus, et Aedilred quondam rex, tunc autem abbas, libentissime fauerunt; qui uidelicet Aedilred accitum ad se Coinredum, quem pro se regem fecerat, amicum episcopo fieri petiit, et inpetrauit. Sed Aldfrid Nordanhymbrorum rex eum suscipere contemsit, nec longo tempore superfuit; unde factum est, ut, regnante Osredo filio eius, mox synodo facta iuxta fluuium Nidd, post aliquantum utriusque partis conflictum, tandem cunctis fauentibus in praesulatum sit suae receptus ecclesiae.

Sicque IIII annis, id est usque ad diem obitus sui, uitam duxit in pace. Defunctus est autem in monasterio suo, quod habebat in prouincia Undalum sub regimine Cudualdi abbatis; et ministerio fratrum perlatus in primum suum monasterium, quod uocatur Inhrypum, positus est in ecclesia beati apostoli Petri iuxta altare ad Austrum, ut et supra docuimus; et hoc de illo supra epitaphium scriptum: Uilfridus hic magnus requiescit corpore praesul, Hanc Domino qui aulam ductus pietatis amore Fecit, et eximio sacrauit nomine Petri, Cui claues caeli Christus dedit arbiter orbis; Atque auro ac Tyrio deuotus uestiit ostro.

Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro Scribi euangelii praecepit in ordine libros; Ac thecam e rutilo his condignam condidit auro; Paschalis qui etiam sollemnia tempora cursus Catholici ad iustum correxit dogma canonis, Quem statuere patres, dubioque errore remoto, Certa suae genti ostendit moderamina ritus; Inque locis istis monachorum examina crebra Colligit, ac monitis cauit, quae regula patrum Sedulus instituit; multisque domique forisque Iactatus nimium per tempora longa periclis, Quindecies ternos postquam egit episcopus annos, Transiit, et gaudens caelestia regna petiuit.

Dona, Iesu, ut grex pastoris calle sequatur. Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod Albinus discipulus eius, qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Grecam quidem linguam non parua ex parte, Latinam uero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, nouerit.

Suscepit uero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis ecclesiae Acca presbyter eius, uir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliauit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.

Cantatorem quoque egregium, uocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fueral cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos XII tenuit; quatinus et, quae illi non nouerant, carmina ecclesiastica doceret; et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum.

Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis solertissimus exstiterat; et usquedum praemia piae deuotionis accipiat, existere non desistit; utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Bosa Eboracensis episcopi nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adueniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius expleuit aetatem; cum quo etiam Romam ueniens multa illic, quae in patria nequiuerat, ecclesiae sanctae institutis utilia didicit.

Quod ut facilius et maiore auctoritate perficeret, quaesiuit auxilium de gente Anglorum, quos iamdudum ad exemplum sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae suam religionem instituisse cognouit. Siquidem misit legatarios ad uirum uenerabilem Ceolfridum, abbatem monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad ostium Uiuri amnis, et iuxta amnem Tinam, in loco, qui uocatur Ingyruum, cui ipse post Benedictum, de quo supra diximus, gloriosissime praefuit; postulans, ut exhortatorias sibi litteras mitteret, quibus potentius confutare posset eos, qui pascha non suo tempore obseruare praesumerent; simul et de tonsurae modo uel ratione, qua clericos insigniri deceret; excepto, quod etiam ipse in his non parua ex parte esset inbutus.

Sed et architectos sibi mitti petiit, qui iuxta morem Romanorum ecclesiam de lapide in gente ipsius facerent, promittens hanc in honorem beati apostolorum principis dedicandam; se quoque ipsum cum suis omnibus morem sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae semper imitaturum, in quantum dumtaxat tam longe a Romanorum loquella et natione segregati hunc ediscere potuissent.

Scimus namque caelitus sanctae ecclesiae donatum, quotiens ipsi rerum domini discendae, docendae, custodiendae ueritati operam inpendunt. Nam et uere omnino dixit quidam saecularium scriptorum, quia felicissimo mundus statu ageretur, si uel reges philosopharentur, uel regnarent philosophi. Quod si de philosophia huius mundi uere intellegere, de statu huius mundi merito diligere potuit homo huius mundi; quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?

Praecepit enim lex, ut pascha primo mense anni et tertia eiusdem mensis septimana, id est a XVa die usque ad XXIam, fieri deberet; additum est per institutionem apostolicam ex euangelio, ut in ipsa tertia septimana diem dominicam expectare, atque in ea temporis paschalis initium tenere debeamus. Quam uidelicet regulam triformem quisquis rite custodierit, numquam in adnotatione festi paschalis errabit. Loquimini ad uniuersum coetum filiorum Israel et dicite eis: Xa die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domus suas.

VII diebus fermentatum non inuenietur in domibus uestris. Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat; unde uera esse probatur nostra definitio, qua tempus paschale primo mense anni et tertia eius ebdomada celebrandum esse diximus.

Quin potius statuit, ut expectaretur iuxta praeceptum legis idem primus anni mensis, expectaretur XIIIIa dies illius, expectaretur uespera eiusdem. Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi; et praecedente congrua lectionum orationum, caerimoniarum paschalium sollemnitate, offerrent haec Domino in spem futurae suae redemtionis.

Ipsa est enim eadem nox, in qua de Aegypto per sanguinem agni Israelitica plebs erepta est; ipsa, in qua per resurrectionem Christi liberatus est a morte aeterna populus omnis Dei.

Mane autem inlucescente die dominica, primam paschalis festi diem celebrarent. Ipsa est enim dies, in qua resurrectionis suae gloriam Dominus multifario piae reuelationis gaudio discipulis patefecit. VII diebus azyma comedetis. Dies primus erit celeberrimus, sanctusque. Quia uero dies septimanae non aequali cum luna tramite procurrit, decreuit apostolica traditio, quac per beatum Petrum Romae praedicata, per Marcum euangelistam et interpretem ipsius Alexandriae confirmata est, ut adueniente primo mense, adueniente in eo uespera diei XIIIIae, expectetur etiam dies dominica, a XVa usque ad XXIam diem eiusdem mensis.

In quacumque enim harum inuenta fuerit, merito in ea pascha celebrabitur; quia nimirum haec ad numerum pertinet illarum VII dierum, quibus azyma celebrari iubetur. Itaque fit, ut numquam pascha nostrum a septimana mensis primi tertia in utramuis partem declinet; sed uel totam eam, id est omnes VII legalium azymorum dies, uel certe aliquos de illis teneat. Namque sine ratione necessitatis alicuius anticipant illi tempus in lege praescriptum, qui dominicum paschae diem a XIIIIa mensis primi usque ad XXam putant lunam esse seruandum.

Cum enim a uespera diei XIIIae uigilias sanctae noctis celebrare incipiunt, claret, quod illam in exordio sui paschae diem statuunt, cuius nullam omnino mentionem in decreto legis inueniunt. Somos y no somos europeos. Aparte de este parecido general, las diferencias entre las tres son numerosas y profundas. No lo creo. Nos habla en el lenguaje cifrado de los mitos, las leyendas, las formas de convivencia, las artes populares, las costumbres. Esta experiencia se convierte en una llaga que nunca cicatriza.

Primeros juegos, primeros aprendizajes. Muros de adobe. El mundo era ilimitado y, no obstante, siempre al alcance de la mano; el tiempo era una substancia maleable y un presente sin fisuras.

No de golpe: poco a poco. Esas pocas palabras me turbaron como si anunciasen el fin del mundo o el segundo advenimiento de Cristo. Y el espacio, los espacios. Decir que hemos sido expulsados del presente puede parecer una paradoja. Cada una tiene la suya. Nadie lo sabe a ciencia cierta. Poco importa: la seguimos, la perseguimos. El primero fue Baudelaire. Desde ha sido nuestra diosa y nuestro demonio. En la Eternidad no sucede nada porque todo es.

Triunfo del ser sobre el devenir. El tiempo nuevo, el nuestro, es lineal como el cristiano pero abierto al infinito y sin referencia a la Eternidad. Nuestro tiempo es el de la historia profana.

Tiempo irreversible y perpetuamente inacabado, en marcha no hacia su fin sino hacia el porvenir. El sol de la historia se llama futuro y el nombre del movimiento hacia el futuro es Progreso.

Una tras otra esas ideas y creencias fueron abandonadas.